monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38 > 3 > 55 > 16 > 22 > 61 > 47 > 17 > 10 > 66 > 21 > 2 > 20 > 42 > 25 > 3 > 28 > 28 > 6 > 35 > 56 > 59 > 16 > 16 > 62 > 22 > 22 > 50 > 88 > 11 > 12 > 70 > 75 > 38 > 35 > 13 > 31 > 43 > 43 > 14 > 79 > 27 > 55 > 23 > 57 > 26 > 28 > 74 > 54 > 24 > 39 > 47 > 59 > 58 > 17 > 60 > 49 > 47 > 16 > 66 > 78 > 42 > 94 > 22 > 34 > 25 > 19 > 34 > 56 > 62 > 92 > 61 > 37 > 50 > 46 > 63 > 83 > 10 > 46 > 32 > 43 > 44 > 12 > 70 > 53 > 55 > 85 > 36 > 31 > 24 > 13 > 14 > 49 > 47 > 79 > 40 > 24 > 72 > 10 > 26 > 87 > O > 34 > 52 > 74 > 54 > 24 > 2
Iustinus, Epitoma, 2, I <<< >>> III
Iustinus, Epitoma, 2, Caput II
1 Scythia autem in orientem porrecta includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. 2 Multum in longitudinem et latitudinem patet. 3 Hominibus inter se nulli fines. Neque enim agrum exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est, armenta et pecora semper pascentibus et per incultas solitudines errare solitis. 4 Uxores liberosque secum in plaustris vehunt, quibus coriis imbrium hiemisque causa tectis pro domibus utuntur. 5 Iustitia gentis ingeniis culta, non legibus. 6 Nullum scelus apud eos furto gravius: quippe sine tecto munimentoque pecora et armenta habentibus quid inter silvas superesset, si furari liceret? 7 Aurum et argentum non perinde ac reliqui mortales adpetunt; 8 lacte et melle vescuntur; 9 lanae his usus ac vestium ignotus, et quamquam continuis frigoribus urantur, pellibus tamen ferinis ac murinis utuntur. 10 Haec continentia illis morum quoque iustitiam dedit, nihil alienum concupiscentibus; quippe ibi divitiarum cupido est, ubi et usus 11 -atque utinam reliquis mortalibus similis moderatio abstinentiaque alieni foret! 12 profecto non tantum bellorum per omnia saecula terris omnibus continuaretur, 13 neque plus hominum ferrum et arma quam naturalis fatorum condicio raperet! - 14 Prorsus ut admirabile videatur hoc illis naturam dare quod Graeci longa sapientium doctrina praeceptisque philosophorum consequi nequeunt, cultosque mores incultae barbariae conlatione superari. 15 Tanto plus in illis proficit vitiorum ignoratio quam in his cognitio virtutis!
Iustinus HOME
bnf1601.33 bnf4874.141 bnf4950.33 bnf4951.12 bnf4952.22
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik