monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1
>>> Iustinus, Epitoma, 2, II
Iustinus, Epitoma, 2, Caput I
1 In relatione rerum a Scythis gestarum, quae satis amplae magnificaeque fuerunt, principium ab origine repetendum est. 2 Non enim minus inlustria initia quam imperium habuere, nec virorum magis quam feminarum virtutibus claruere, 3 quippe cum ipsi Parthos Bactrianosque, feminae autem eorum Amazonum regna condiderint, 4 prorsus ut res gestas virorum mulierumque considerantibus incertum sit uter apud eos sexus inlustrior fuerit. 5 Scytharum gens antiquissima semper habita, quamquam inter Scythas et Aegyptios diu contentio de generis vetustate fuerit: 6 Aegyptiis praedicantibus, initio rerum, cum aliae terrae nimio fervore solis arderent, aliae rigerent frigoris inmanitate, ita ut non modo primae generare homines, sed ne advenas quidem recipere ac tueri possent, priusquam adversus calorem vel frigus velamenta corporis invenirentur vel locorum vitia quaesitis arte remediis mollirentur, 7 Aegyptum ita temperatam semper fuisse, ut neque hiberna frigora nec aestivi solis ardores incolas eius premerent, 8 solum ita fecundum, ut alimentorum in usum hominum nulla terra feracior fuerit: 9 iure igitur ibi primum homines natos videri debere, ubi educari facillime possent. 10 Contra Scythae caeli temperamentum nullum esse vetustatis argumentum putabant, 11 quippe naturam, cum primum incrementa caloris ac frigoris regionibus distinxit, statim ad locorum patientiam animalia quoque generasse, 12 sed et arborum ac frugum pro regionum condicione apte genera variata; 13 et quanto Scythis sit caelum asperius quam Aegyptiis, tanto et corpora et ingenia esse duriora. 14 Ceterum si mundi quae nunc partes sunt, aliquando unitas fuit, sive inluvies aquarum principio rerum terras obrutas tenuit, sive ignis, qui et mundum genuit, cuncta possedit, utriusque primordiis Scythas origine praestare. 15 Nam si ignis prima possessio rerum fuit, qui paulatim extinctus sedem terris dedit, nullam prius quam septentrionalem partem hiemis rigore ab igne secretam, adeo ut nunc quoque nulla magis rigeat frigoribus; 16 Aegyptum vero et totum Orientem tardissime temperatum, quippe qui etiam nunc torrenti calore solis exaestuet. 17 Quodsi omnes quondam terrae submersae profundo fuerunt, profecto editissimam quamque partem decurrentibus aquis primum detectam; humillimo autem solo eandem aquam diutissime immoratam; 18 et quanto prior quaeque pars terrarum siccata sit, tanto prius animalia generare coepisse. 19 Porro Scythiam adeo editiorem omnibus terris esse, ut cuncta flumina ibi nata in Maeotim, tum deinde in Ponticum et Aegyptium mare decurrant; 20 Aegyptum autem, quae tot regum, tot saeculorum cura inpensaque munita sit et adversum vim incurrentium aquarum tantis structa molibus, tot fossis concisa, ut, cum his arceantur, illis recipiantur aquae, nihilo minus coli nisi excluso Nilo non potuerit nec posssit, videri hominum vetustate ultima, quae ex aggerationibus regum sive Nili trahentis limum terrarum recentissima videatur. 21 His igitur argumentis superatis Aegyptiis antiquiores semper Scythae visi.
Iustinus HOME
bnf1601.32 bnf4874.140 bnf4950.32 bnf4951.12 bnf4952.20
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik