monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38 > 3 > 55 > 16 > 22 > 61 > 47 > 17 > 10 > 66 > 21 > 2 > 20 > 42 > 25 > 3 > 28 > 28 > 6 > 35 > 56 > 59 > 16 > 16 > 62 > 22 > 22 > 50 > 88 > 11 > 12 > 70 > 75 > 38 > 35 > 13 > 31 > 43 > 43 > 14 > 79 > 27 > 55 > 23 > 57 > 26 > 28 > 74 > 54 > 24 > 39 > 47 > 59 > 58 > 17 > 60 > 49 > 47 > 16 > 66 > 78 > 42 > 94 > 22 > 34 > 25 > 19 > 34 > 56 > 62 > 92 > 61 > 37 > 50 > 46 > 63 > 83 > 10 > 46 > 32 > 43 > 44 > 12 > 70 > 53 > 55 > 85 > 36 > 31 > 24 > 13 > 14 > 49 > 47 > 79 > 40 > 24 > 72 > 10
Iustinus, Epitoma, 1, IX <<<    

Iustinus, Epitoma, 1, Caput X

1 Occisis magis, magna quidem gloria recuperati regni principum fuit, sed multo maior in eo, quod, cum de regno ambigerent, concordare potuerunt. 2 Erant enim virtute et nobilitate ita pares, ut difficilem ex his populo electionem aequalitas faceret. 3 Ipsi igitur viam invenerunt, qua de se iudicium religioni et fortunae committerent, 4 pactique inter se sunt, ut die statuta omnes equos ante regiam primo mane perducerent et cuius equus inter solis ortum hinnitum primus edidisset, is rex esset. 5 Nam et solem Persae unum deum esse credunt et equos eidem deo sacratos ferunt. 6 Et erat inter coniuratos Darius, Hystaspi filius, cui de regno sollicito equi custos ait, si ea res victoriam moraretur, nihil negotii superesse. 7 Per noctem deinde equum pridie constitutam diem ad eundem locum ducit ibique equae admittit, ratus ex voluptate veneris futurum quod evenit. 8 Postera die itaque, cum ad statutam horam omnes convenissent, Darii equus, cognito loco, ex desiderio feminae hinnitum statim edidit et, segnibus aliis, felix auspicium domino primus emisit. 9 Tanta moderatio ceteris fuit, ut audito auspicio confestim equis desilierint et Darium regem salutaverint. 10 Populus quoque universus secutus iudicium principum, eundem regem constituit. 11 Sic regnum Persarum septem nobilissimorum virorum virtute quaesitum tam levi momento in unum conlatum est. 12 Incredibile prorsus tanta patientia cessisse eos, quod ut eriperent magis, mori non recusaverint. 13 Quamquam praeter formam virtutemque hoc imperio dignam etiam cognatio Dario iuncta cum pristinis regibus fuit. 14 Principio igitur regni, Cyri filiam in matrimonium recepit, regalibus nuptiis regnum firmaturus, ut non tam in extraneum translatum quam in familiam Cyri reversum videretur. 15 Interiecto deinde tempore, cum Assyrii descivissent et Babyloniam occupassent difficilisque urbis expugnatio esset, aestuante rege, unus de interfectoribus magorum, Zopyrus, domi se verberibus lacerari toto corpore iubet, nasum, aures et labia sibi praecidi, atque ita regi inopinanti se offert. 16 Attonitum et quaerentem Darium causas auctoremque tam foedae lacerationis tacitus quo proposito fecerit edocet, formatoque in futura consilio, transfugae titulo Babyloniam proficiscitur. 17 Ibi ostendit populo laniatum corpus, queritur crudelitatem regis, a quo in regni petitione non virtute, sed auspicio, non iudicio hominum, sed hinnitu equi superatus sit; 18 iubet illos ex amicis exemplum capere, quid hostibus cavendum sit; 19 hortatur, ne moenibus magis quam armis confidant, patianturque se commune bellum recentiore ira gerere. 20 Nota nobilitas viri pariter et virtus omnibus erat, nec de fide timebant, cuius veluti pignora vulnera corporis et iniuriae notas habebant. 21 Constituitur ergo dux omnium suffragio et accepta parva manu semel atque iterum cedentibus ex consulto Persis, secunda proelia facit. 22 Ac postremo universum sibi creditum exercitum Dario prodit urbemque ipsam in potestatem eius redigit. 23 Post haec, Darius bellum Scythis infert, quod sequenti volumine referetur.
Iustinus HOME

bnf1601.30 bnf4874.140 bnf4950.30 bnf4951.11 bnf4952.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik