monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7
Iustinus, Epitoma, 1, VI <<<     >>> VIII

Iustinus, Epitoma, 1, Caput VII

1 Initio regni, Cyrus Sybaren, coeptorum socium quem iuxta nocturnum visum ergastulo liberaverat comitemque in omnibus rebus habuerat, Persis praeposuit sororemque suam ei in matrimonium dedit. 2 Sed civitates, quae Medorum tributariae fuerant, mutato imperio, etiam condicionem suam mutatam arbitrantes, a Cyro defecerunt, quae res multorum bellorum Cyro causa et origo fuit. 3 Domitis deinde plerisque, cum adversus Babylonios bellum gereret, Babyloniis rex Lydorum Croesus, cuius opes divitiaeque insignes ea tempestate erant, in auxilium venit; victusque iam de se sollicitus in regnum refugit. 4 Cyrus quoque post victoriam, conpositis in Babylonia rebus, bellum transfert in Lydiam. 5 Ibi fortuna prioris proelii perculsum iam Croesi exercitum nullo negotio fundit; Croesus ipse capitur. 6 Sed quanto bellum minoris periculi, tanto et mitior victoria fuit. 7 Croeso et vita et patrimonii partes et urbs Beroe concessa, in qua etsi non regiam vitam, proximam tamen maiestati regiae degeret. 8 Haec clementia non minus victori quam victo utilis fuit, 9 quippe ex universa Graecia, cognito quod inlatum Croeso bellum esset, auxilia velut ad commune extinguendum incendium confluebant, 10 tantus Croesi amor apud omnes urbes erat passurusque Cyrus grave bellum Graeciae fuit, si quid in Croeso crudelius consuluisset. 11 Interiecto deinde tempore, occupato in aliis bellis Cyro, Lydi rebellavere: 12 quibus iterum victis arma et equi adempti iussique cauponas et ludicras artes et lenocinia exercere. 13 Ac sic gens industria quondam potens et manu strenua, effeminata mollitie luxuriaque, virtutem pristinam perdidit et quos ante Cyrum invictos bella praestiterant, in luxuriam lapsos otium ac desidia superavit.       14 Fuere Lydis multi ante Croesum reges variis casibus memorabiles, nullus tamen fortunae Candauli conparandus. 15 Hic uxorem, quam propter formae pulchritudinem deperibat, praedicare omnibus solebat, non contentus voluptatum suarum tacita conscientia, nisi etiam matrimonii reticenda publicaret, 16 prorsus quasi silentium damnum pulchritudinis esset. 17 Ad postremum, ut adfirmationi suae fidem faceret, nudam sodali suo Gygi ostendit. 18 Quo facto et amicum in adulterium uxoris sollicitatum hostem sibi fecit et uxorem, veluti tradito alii amore, a se alienavit. 19 Namque brevi tempore caedes Candauli nuptiarum praemium fuit et uxor, mariti sanguine dotata, regnum viri et se pariter adultero tradidit. 
Iustinus HOME

bnf1601.26 bnf4874.138 bnf4950.26 bnf4951.10 bnf4952.15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik