monumenta.ch > Isidorus > 33 > 57 > 14 > 16 > 28 > 5 > 26 > 27 > 4 > 58 > 59 > 23 > 12 > 22 > 39 > 21 > 17 > 66 > 54 > 41 > 92 > 37 > 83 > 42 > 33 > 2 > 13 > 25 > 17 > 44 > 11 > 19 > 14 > 56 > 42 > 2 > 25 > 50 > 2 > 62 > 24 > 4 > 26 > 36 > 28 > 75 > 10 > 43 > 61 > 12 > 70 > 2 > 27 > 23 > 57 > 55 > 47 > 19 > 91 > 13 > 12 > 69 > 31 > 30 > 49 > 7 > 15 > 13 > 31 > 98 > 17 > 14 > 66 > 42 > 14 > 34 > 25 > 26 > 85 > 58 > 39 > 10 > 54 > 56 > 81 > 26 > 1 > 2
Iustinus, Epitoma, 1, I <<<     >>> III

Iustinus, Epitoma, 1, Caput II

1 Haec neque inmaturo puero ausa tradere imperium nec ipsa palam tractare - tot ac tantis gentibus vix patienter uni viro, nedum feminae parituris - simulat se pro uxore Nini filium, pro femina puerum. 2 Nam et statura utrique mediocris et vox pariter gracilis et liniamentorum qualitas matri ac filio similis. 3 Igitur bracchia et crura velamentis, caput tiara tegit; et ne novo habitu aliquid occultare videretur, eodem ornatu et populum vestiri iubet, quem morem vestis exinde gens universa tenet. 4 Sic primis initiis sexum mentita puer esse credita est. 5 Magnas deinde res gessit quarum amplitudine ubi invidiam superatam putat, quae sit fatetur quemve simulasset. 6 Nec hoc illi dignitatem regni ademit, sed admirationem auxit, quod mulier non feminas modo virtute, sed etiam viros anteiret. 7 Haec Babyloniam condidit murumque urbi cocto latere circumdedit, arenae vice bitumine interstrato, quae materia in illis locis passim e terra exaestuat. 8 Multa et alia praeclara huius reginae fuere, siquidem, non contenta adquisitos a viro regni terminos tueri, Aethiopiam quoque imperio adiecit; 9 sed et Indis bellum intulit, quo praeter illam et Alexandrum Magnum nemo intravit. 10 Ad postremum cum concubitum filii petisset ab eodem interfecta est, duos et XXXX annos post Ninum regno potita. 11 Filius eius Ninya, contentus elaborato a parentibus imperio, belli studia deposuit et, veluti sexum cum matre mutasset, raro a viris visus in feminarum turba consenuit. 12 Posteri quoque eius id exemplum secuti responsa gentibus per internuntios dabant. 13 Imperium Assyrii, qui postea Syri dicti sunt, mille trecentis annis tenuere. ;
Iustinus HOME

bnf1601.22 bnf4874.135 bnf4950.22 bnf4951.9 bnf4952.11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik