monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30 > I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI. > 30 > A > 18 > A > 51 > 18 > 7 > 30 > IDYLLIUM XX. Musarum inventa et munera. > 2 > 21 > B > 2 > 15 > 11 > b
>>> I
Iustinus, Epitoma, PRAEFATIO
1 Cum multi ex Romanis etiam consularis dignitatis viri res Romanas Graeco peregrinoque sermone in historiam contulissent, seu aemulatione gloriae sive varietate et novitate operis delectatus vir priscae eloquentiae, Trogus Pompeius, Graecas et totius orbis historias Latino sermone conposuit, ut, cum nostra Graece, Graeca quoque nostra lingua legi possent: prorsus rem magni et animi et corporis adgressus! 2 Nam cum plerisque auctoribus singulorum regum vel populorum res gestas scribentibus opus suum ardui laboris videatur, nonne nobis Pompeius herculea audacia orbem terrarum adgressus videri debet, cuius libris omnium saeculorum, regum, nationum populorumque res gestae continentur? 3 Et quae historici Graecorum, prout commodum cuique fuit, inter se gratiose occupaverunt, omissis quae sine fructu erant, ea omnia Pompeius divisa temporibus et serie rerum digesta conposuit. 4 Horum igitur quattuor et quadraginta voluminum - nam totidem edidit -, per otium quo in Urbe uersabamur, cognitione quaeque dignissima excerpsi, et omissis his, quae nec cognoscendi voluptate iucunda nec exemplo erant necessaria, breve veluti florum corpusculum feci ut haberent et qui Graece didicissent, quo admonerentur, et qui non didicissent, quo instruerentur. 5 Quod ad te non cognoscendi magis quam emendandi causa transmisi, simul ut otii mei, cuius et Cato reddendam operam putat, apud te ratio constaret. 6 Sufficit enim mihi in tempore iudicium tuum: apud posteros, cum obtrectationis invidia decesserit, industriae testimonium habituro.
Iustinus HOME
bnf1601.21 bnf4950.20 bnf4951.9 bnf4952.259 bsb110706.94 csg623.209 uldVLQ101.144
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik