monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41
Iustinus, Epitoma, a, PROLOGUS LIBRI XL <<< >>> PROLOGUS LIBRI XLII
Iustinus, Epitoma, 0a, PROLOGUS LIBRI XLI
s. Uno et quadragensimo volumine continentur res Parthicae et Bactrianae. In Parthicis ut est constitutum imperium per Arsacem regem. Successores deinde eius Artabanus et Tigranes cognomine Deus, a quo subacta est Media et Mesopotamia. Dictusque in excessu Arabiae situs. In Bactrianis autem rebus ut a Diodoto rege constitutum imperium est: deinde quo repugnante Scythicae gentes, Saraucae et Asiani, Bactra occupavere et Sogdianos. Indicae quoque res additae, gestae per Apollodotum et Menandrum, reges eorum.
Iustinus HOME
bnf1601.20 bnf4950.19 bnf4951.9 bnf4952.243
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik