monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40
Iustinus, Epitoma, a, PROLOGUS LIBRI XXXIX <<< >>> PROLOGUS LIBRI XLI
Iustinus, Epitoma, 0a, PROLOGUS LIBRI XL
s. Quadragensimo volumine continentur haec. Ut mortuo Grypo rege Cyzicenus cum filiis eius bello congressus interiit, hi deinde a filio Cyziceni Eusebe <extincti sunt: et ut repetito domestico bello> extinctaque regum Antiochorum domo Tigranes Armenius Syriam occupavit, quo mox victo Romani abstulere eam. Ut Alexandriam post interitum Ptolomaei Lathyri substituti sint eius filii: alteri data Cypros, cui P. Clodii rogatione Romani abstulerunt eam; alter seditione flagitatus Alexandriae Romam profugit belloque per Gabinium gesto recepit imperium: quo mortuo successit filius, qui cum sorore Cleopatra certamine insumpto et Pompeium magnum interfecit et bellum cum Caesare Alexandriae gessit. Ut successit eius regno soror Cleopatra, quae inligato in amorem suum M. Antonio belli Actiaci fine extinxit regnum Ptolomaeorum.
Iustinus HOME
bnf1601.19 bnf4950.19 bnf4951.9 bnf4952.239
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik