monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28
Iustinus, Epitoma, a, PROLOGUS LIBRI XXVII <<<     >>> PROLOGUS LIBRI XXIX

Iustinus, Epitoma, 0a, PROLOGUS LIBRI XXVIII

s. Octavo et vicensimo volumine continentur haec. Ut mortuo rege Epiri Alexandro Laodamiam Epirotae occiderint. Dictique in excessu Basternici motus. Ut rex Macedoniae Demetrius sit a Dardanis fusus: quo mortuo tutelam filii eius Philippi suscepit Antigonus, qui Thessaliam in Asia Cariam subiecit et adiutis Achaeis contra regem Spartanum Cleomenem cepit Lacedaemona: amissoque regno Cleomenes Spartanus confugit Alexandriam atque ibi interiit. Dictum in excessu bellum Illyricum quod Romani gessere cum Teuta.
Iustinus HOME

bnf1601.15 bnf4950.16 bnf4951.8 bnf4952.190

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik