| 1 | Tu enim es dux vitae, tu magistra virtutis. |
| 2 | Tu me, tanquam regula, in directum ducis. |
| 3 | Tu es quae a recto nunquam discedis. |
| 4 | Tu es quae a veritate nunquam averteris. |
| 5 | Tu inventrix bonorum, tu magistra morum, indagatrix virtutum, sine qua nihil vita hominis esse potest. |
| 6 | Per te cunctis vivendi regula datur. |
| 7 | Per te de vitae pravitate ad meliorem vitam homines adducuntur. |