Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 97.
| 1 | Quidquid tribuis, cum affectu distribue; quidquid largiris, cum hilaritate largire. |
| 2 | Praebe misericordiam sine murmuratione; praebe eleemosynam sine taedio. |
| 3 | Maior sit benevolentia quam quod datur, maior gratia quam quod impenditur. |
| 4 | Tale erit opus tuum qualis fuerit intentio tua; quod enim affectu bono dispensatur, hoc accipit Deus; qui autem cum taedio dat, mercedem perdit; qui cum tristitia manum porrigit, fructum remunerationis amittit; qui cum tristitia largitur, retributionis non percipit fructum. |
| 5 | Non est enim misericordia, ubi non est benevolentia. |