monumenta.ch > Isidorus > 50. > 58. > 15. > 82. > 2. > 92. > 25. > 54. > 13. > 17. > 39. > 18 > 47. > 95.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 94. <<<     >>> 96.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 95.

1 Nullus te amor mundi a Dei amore separet, nulla cura a Dei amore te subtrahat, nulla te sollicitudo rerum ab intentione Dei suspendat.
2 Abiice a te quidquid impedire bonum propositum potest.
3 Toto animo et odi, et damna, quod diligit mundus; esto mortuus mundo, et mundus tibi; mundi gloriam tanquam mortuus non aspicias, tanquam mortuus ab affectu vitae istius te separa.
4 Sicut sepultus, non habeas curam de saeculo.
5 Tanquam defunctus, ab omni terreno te priva negotio.
6 Contemne vivens quae post mortem habere non potes.
Isidorus HOME

csg226.19 ubbf_iii_0015c.26r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik