monumenta.ch > Isidorus > 50. > 58. > 15. > 82. > 2. > 92.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 91. <<<     >>> 93.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 92.

1 Nunquam mentis requiem habet, qui curis terrenis se subdit; sollicitudines enim rerum mentem conturbant, curae rerum mentem exagitant.
2 Potentia enim sollicitudinis nunquam caret angustiis.
3 Si ergo vis esse quietus, nihil saeculi appetas; semper mentis requiem habebis, si a te mundi curas abieceris; semper interna quiete frueris, si te a strepitu terrenarum actionum subtraxeris.
Isidorus HOME

csg226.18 ubbf_iii_0015c.26r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik