| 1 | In potentem cito cadit invidia, cito patet insidiis gloriosus. |
| 2 | Gloria enim invidiam parit, invidia vero pericula. |
| 3 | Quamvis quis in saeculi gloria fulgeat, quamvis purpura auroque resplendeat, quamvis cultu pretioso redimitus emineat, quamvis sit multitudine praemunitus, quamvis excubantium armis protectus, quamvis innumeris obsequentium cuneis constipatus, quamvis agminibus tutus, semper tamen in poena est, semper in angustia, semper in moerore, semper in discrimine; in sericis stratis cubat, sed turbidus; in pluma iacet, sed pallidus; in lectis aureis, sed turbatus. |