Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 89.
| 1 | Qui minor est, veniae proximus est. |
| 2 | Potentes autem potenter tormenta patientur . |
| 3 | Iudicium enim durissimum in iis qui praesunt fiet . |
| 4 | Cui multum datur, multum ab eo quaeritur; cui plus committitur, plus ab eo exigitur. |
| 5 | Honores secum pericula gerunt, cito periclitatur potestas, cito ruinam patitur. |
| 6 | Quanto maior honor, tanto maiora pericula. |
| 7 | Alta arbor a ventis fortius agitatur, et rami eius citius in ruina confringuntur; excelsae turres graviori casu procumbunt. |
| 8 | Altissimi montes crebris fulminibus feriuntur. |