Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 88.
| 1 | Impositas tibi quoque curas humiliter suscipe. |
| 2 | Traditum ministerium mente subdita exple, esto obediens divinae dispensationi, voluntati eius contraire non audeas. |
| 3 | Iura potestatis adeptae moderanter exerce. |
| 4 | Potestatis iura accepta ordinato animo administra. |
| 5 | Omnia non turbulento, sed tranquillo corde dispone. |
| 6 | Cave honores quos tenere sine culpa non potes. |
| 7 | Sublimitas honorum magnitudo scelerum est, in maiori gradu maior sine dubio est poena. |