| 1 | In ambiguis Dei iudicio serva sententiam, quod nosti tuo, quod nescis divino committe iudicio; non potest condemnari humano examine quem Deus suo iudicio reservavit. |
| 2 | Incerta non iudicemus, quousque veniat Dominus, qui latentia producit in lucem, qui illuminabit abscondita tenebrarum, qui manifestabit consilia cordium : quamvis vera sint, credenda non sunt, nisi quae certis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto examine convincuntur, nisi quae ordine iudiciario publicantur. |