monumenta.ch > Isidorus > 33. > 41. > 60. > 48. > 70. > 85.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 84. <<<     >>> 86.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 85.

1 Iudicium quod aliis imponis, ipse portabis; in quo enim iudicas, ipse damnandus es, et qua mensura mensus fueris, remetietur tibi (Matth. VII, 2).
2 Omnia autem primum inquire, et cum iustitia definies.
3 Nullum condemnes ante iudicium, nullum iudices suspicionis arbitrio, ante proba, et sic iudica; non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est.
4 Periculosum est de suspectione quempiam iudicare.
Isidorus HOME

csg226.14 ubbf_iii_0015c.25r