monumenta.ch > Isidorus > 42. > 16. > 56. > 37. > 38. > 39. > 73. > 53. > 96. > 59. > 46. > 27. > 34. > 49. > 14. > 67. > 63. > 44. > 23. > 2. > 63. > 75. > 46. > 94. > 78. > 28. > 84.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 83. <<<     >>> 85.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 84.

1 Tene ergo rigorem in discussione iustitiae, in definitione sententiae misericordiam; iudicii examen sequatur pietas, districtionis censuram temperet indulgentia.
2 Ita clemens esto in alienis delictis, sicut in tuis, nec quemquam districtius quam te iudices; nec aliter te, aliter alios penses.
3 Sic alios iudica, ut ipse iudicari cupis.
4 Dum enim indulges alieno peccato, tibi misereris.
5 Quo iure in alium statueris, eo iure teneberis.
6 Qua lege et poenae conditione quempiam iudicaveris, eadem et ipse iudicandus eris.
7 Lex tua te constringit.
Isidorus HOME

csg226.13 ubbf_iii_0015c.24v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik