Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 83.
| 1 | Qui enim praesentia dona affectat, futuram gloriam non sperat; qui bona hic recipit, ulterius quod exspectet praemium non habet. |
| 2 | Dum enim iudicas, pro futura mercede iudica; ne quaeras rependi tibi quod tibi in futuro debetur. |
| 3 | Excute manus tuas ab omni munere, si in excelsis vis habitare. |
| 4 | In iudicio autem sine misericordia nunquam sedeas. |
| 5 | Custodi discretionem iustitiae; noli esse iustus plusquam iustum est . |
| 6 | Omne enim quod nimium est, vitium est. |
| 7 | Impia iustitia est humanae fragilitati non ignoscere. |
| 8 | Non igitur ames damnare, sed emendare potius, et corrigere. |