monumenta.ch > Isidorus > 33. > 41. > 60. > 48. > 70. > 85. > 65. > 97. > 58. > 32. > 74. > 66. > 86. > 73. > 78.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 77. <<<     >>> 79.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 78.

1 Omnia mediocria utilia, omnia in suo modo perfecta; quae cum temperantia fiunt, salubria sunt.
2 Bona autem immoderato usu noxia efficiuntur.
3 Nimietas enim omnis in vitio deputatur; omne autem quod cum moderatione fit salubriter fit, quae cum temperantia fiunt salubria sunt.
4 Tempera cuncta prudenter, ne de bono fiat malum, perspice quoque quid cui aptum sit tempori, quid ubi, quando, qualiter, quandiu facere debeas.
Isidorus HOME

csg226.10 ubbf_iii_0015c.24r