Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 71.
| 1 | Nulla autem sit tibi curiositas sciendi latentia. |
| 2 | Cave indagare quae sunt a sensibus humanis remota. |
| 3 | Praetermitte, quasi secretum, quod Scripturae auctoritate non didicisti. |
| 4 | Nihil ultra quam scriptum est quaeras, nihil amplius perquiras quam divinae litterae praedicant. |
| 5 | Scire non cupias quod scire non licet: curiositas periculosa praesumptio est, curiositas damnosa peritia est; in haeresim provocat, in fabulas sacrilegas mentem praecipitat, in causis obscuris reddit audaces, in rebus ignaris facit praecipitem, |