Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 67.
| 1 | Disce quod nescis ne doctor inutilis inveniaris; antea esto auditor, postea doctor: per disciplinam nomen magistri accipe; bonum quod audieris dic, bonum quod didiceris doce; discendi et docendi non contemnas studium. |
| 2 | Scientiam quam aure concipis ore effunde. |
| 3 | Sapientiam cum caeteris impertiris, tibi magis hanc auges; doctrina quanto amplius data fuerit, tanto magis abundat. |
| 4 | Sapientia dando largior fit, retinendo minoratur; largiendo redundantior est scientia, et dum plus confertur, plus abundat. |
| 5 | 68. Verbum tamen praecedant opera, quae ore promis, opere adimple; quae verbis doces, exemplis ostende; esto non solum magister, sed et imitator virtutis. |
| 6 | Si doces, et facis, tunc gloriosus haberis. |
| 7 | Non enim satis est laudare quod dicis, nisi dictis facta coniunxeris. |
| 8 | In doctrina ipsa ab humana laude te tempera. |
| 9 | Sic instrue alios, ut te custodias. |
| 10 | Sic doce, ut humilitatis gratiam non amittas. |
| 11 | Cave ne, dum alios docendo erigis, ipse laudis appetitu demergaris. |
| 12 | Cum autem doces, noli verborum obscuritate uti, ita dic, ut intelligaris, nec simplicibus loquendo displiceas, nec prudentes offendas. |