| 1 | Scientia enim a malis abstinet, sapiens omnia prudenter examinat. |
| 2 | Inter bonum et malum sapiens intelligendo diiudicat. |
| 3 | Summum bonum est scire quid caveas, summa miseria nescire quo tendas. |
| 4 | Dilige ergo sapientiam, et manifestabitur tibi, accede ad illam, et appropinquabit ad te, assiduus esto illi, et instruet te. |