Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 65.
| 1 | Nihil sapientia melius, nihil prudentia dulcius, nihil scientia suavius, nihil stultitia peius, nihil insipientia deterius, nihil ignorantia turpius; ignorantia mater errorum est, ignorantia vitiorum nutrix. |
| 2 | Peccatum magis per ignorantiam praevalet; ignorantia enim quid sit dignum culpa non sentit, ignorantia nec quando delinquit agnoscit. |
| 3 | Per imperitiam namque multi peccant, insipiens assidue peccat. |
| 4 | indoctus enim facile decipitur. |
| 5 | Stultus in vitia cito dilabitur. |
| 6 | Prudens autem cito deprehendit insidias, prudens celerius errores agnoscit; noxia non vitamus, nisi per sapientiam. |