Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 64.
| 1 | Torpor enim exsuperat sensum, hebetudo scientiae lumen exstinguit; solertia autem sensum meliorem reddit, peiorem facit negligentia, sensum desidia obtundit, segnitiem industria acuit, excellentior fit natura doctrina, ardentius fit ingenium subiuncto studio. |
| 2 | Tardiora enim ingenia studiis acuuntur, torporem naturae industria excitat. |
| 3 | Sensus tarditatem assiduitas acuit. |
| 4 | Exercitatione proficit sensus, experientia plus scitur. |
| 5 | Saepe natura moribus immutatur, saepe natura consuetudine superatur, assiduitas enim mores facit. |
| 6 | Iugis usus in naturam vertitur. |
| 7 | Omnia usui cedunt, usui omnia parent, res ita se agit, ut uteris. |
| 8 | Quod cum difficultate coeperis, per usum cum voluptate perficies. |