monumenta.ch > Isidorus > 42. > 16. > 56. > 37. > 38. > 39. > 73. > 53. > 96. > 59. > 46. > 27. > 34. > 49. > 14. > 67. > 63.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 62. <<<     >>> 64.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 63.

1 Usus enim difficile vincitur.
2 Consuetudinis vincula vix solvuntur, inolita diu tardius corriguntur.
3 Ancipitem diu delibera sententiam, ante factum cogita diu, ante opus praemeditare diu: matura consilium, ut perficere possis; quod vis agere diu exquire, diu proba, et sic age: cum diu cogitaveris, tunc fac quod probaveris; nihil ex praecipiti magnum, consilii mora melior est.
4 In rebus autem certis bene agendi tarditas removeatur a te, tolle moras, in crastinum nihil differas: in bonis dilatio nocet, in his quod expedit differre impedit; absit in bonis remissa segnities, absit negligentia torpens.
5 Inertis vitium pigritiae procul sit, vitia cito captant inertes.
6 Per torporem enim vires et ingenium defluunt.
7 Negligentia et torpor dissolvunt animum, desidia natura corrumpitur, desidia frigescit ingenium.
Isidorus HOME

csg226.6 ubbf_iii_0015c.21v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik