monumenta.ch > Isidorus > 50. > 58. > 15. > 82. > 2. > 92. > 25. > 54. > 13. > 17. > 39. > 18 > 47. > 95. > 19. > 12. > 89. > 31. > 22. > 71. > 62.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 61. <<<     >>> 63.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 62.

1 Consilium autem et opus tuum semper ad Dominum converte.
2 In omni opere tuo Dei auxilium posce.
3 Omnia divinae gratiae, divino dono ascribe; nihil meritis tuis attribuas, in virtute tua nihil praesumas, in audacia nihil ponas; vis autem virtutes tuas augeri? prodere noli; occulta virtutes pro elatione, absconde bona facta pro arrogantia, fuge videri quod esse meruisti; quod manifestando potes amittere, tacendo custodi; vitia vero cordis tui revela; pravas cogitationes illico manifesta; peccatum enim proditum cito curatur, crimen autem tacendo ampliatur, silentio culpa crescit: si patet vitium, fit ex magno pusillum; si latet, fit ex minimo magnum; si tegitur, magis creditur esse malum; malum autem cavere potius quam emendare oportet; melius est ut vites vitium quam ut emendes, ne forte cum incurreris, revocare non possis.
Isidorus HOME

csg226.6 ubbf_iii_0015c.21v