monumenta.ch > Isidorus > 42. > 16. > 56. > 37. > 38. > 39. > 73. > 53. > 96. > 59. > 46. > 27. > 34. > 49. > 14. > 67. > 63. > 44. > 23. > 2. > 63. > 75. > 46. > 94. > 78. > 28. > 84. > 67. > 21. > 40. > 90. > 61.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 60. <<<     >>> 62.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 61.

1 Nemo potest etiam semetipsum effugere, et si te non damnat publica fama, condemnat propria conscientia: nulla poena gravior conscientia; vis autem nunquam esse tristis? bene vive: secura mens tristitiam leviter sustinet, bona vita gaudium semper habet, conscientia autem rei semper in poena est.
2 Reus animus nunquam securus est, mens enim mala conscientiae propriis agitatur stimulis.
3 Si enim in bono permanseris, tristitia elongabitur a te; si in iustitia perseveraveris, tristitia non occurret tibi; nec plaga, nec mors te terrebit, si bene et pie vixeris.
Isidorus HOME

csg226.5 ubbf_iii_0015c.21v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik