monumenta.ch > Isidorus > 88. > 53. > 24. > 34. > 30. > 65. > 37. > 87. > 68. > 77. > 54. > 83. > 60.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 59. <<<     >>> 61.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 60.

1 Divinis enim iudiciis eris reus, quamvis sis oculis humanis absconditus.
2 Deus ubique praesens est, spiritus eius totum implet: maiestas eius omnia penetrat elementa, cuncta suae potentiae attingit praesentia, extra eum locus nullus est.
3 Cognitioni eius nihil occultum est, omnia secreta vis virtutis eius irrumpit, nulla occulta sibi latere patitur, nullis obicibus, ut penetret impeditur.
4 Ipse cogitationes novit, ipse cor inspicit; quod intus agitur aut latet ipse videt, quod intus disponitur ipse comprehendit, etiam quod homo in se ignorat ille novit.
Isidorus HOME

csg226.5 ubbf_iii_0015c.21r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik