monumenta.ch > Isidorus > 42. > 16. > 56. > 37. > 38. > 39. > 73. > 53. > 96. > 59.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 58. <<<     >>> 60.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 59.

1 Ante Deum nihil est occultum, verbum iniquum nec in corde tuo dicas: verbum malum nec silentio abscondi putes.
2 Omne verbum absconditum non celabitur; panditur enim in manifesto, quod in occulto deponitur; quod intus agis, vel dicis, palam positum puta.
3 Lapides enim quibus consciis loquimur non celabunt, et ipsi parietes quod audierint non tacebunt.
4 Si homines tacent, iumenta loquentur.
5 Ita ergo peccata declina, quasi celare non possis.
6 Ibi pecca, ubi Deum esse nescis: nihil celatur ante Deum, videt occulta qui fecit abscondita.
Isidorus HOME

csg226.2 ubbf_iii_0015c.21r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik