| 1 | Inter infideles computantur, qui quod voverunt, non impleverunt; melius est enim non promittere quam fidem promissi non exsolvere; melius est enim non vovere quam post votum promissa non reddere . |
| 2 | In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum; quod incaute vovisti non facias, impia est promissio quae scelere adimpletur. |