monumenta.ch > Isidorus > 50. > 58. > 15. > 82. > 2. > 92. > 25. > 54.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 53. <<<     >>> 55.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 54.

1 Leges saeculi falsarios damnant, mendaces puniunt, fallaces perimunt.
2 Si mendacia apud homines lege damnantur, si fallacia humano iudicio plectitur, si falsitas capitali poena conscribitur, quanto magis ante Deum testem verborum? ante quem et de otioso verbo rationem unusquisque praestabit, ante quem, et pro otioso sermone poenas quisque luet, os enim quod mentitur occidit animam; et: Perdes eos qui loquuntur mendacium ; et: testis falsus non erit impunitus .
Isidorus HOME

csg226.4 ubbf_iii_0015c.20v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik