monumenta.ch > Isidorus > 42. > 16. > 56. > 37. > 38. > 39. > 73. > 53.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 52. <<<     >>> 54.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 53.

1 Omne quoque genus mendacii summopere fuge; nec casu, nec studio loquaris falsum; nec ut praestes mentiri studeas; nec qualibet fallacia vitam alicuius defendas.
2 Cave mendacium in omnibus, mendacio enim fides tollitur, error inducitur, veritas aboletur; nullum iustum mendacium, omne mendacium peccatum est.
3 Omne quod a veritate discordat iniquitas est.
Isidorus HOME

csg226.4 ubbf_iii_0015c.20v