| 1 | Ea quae loqueris gravitate atque doctrina digna existant; sit sermo tuus irreprehensibilis, sit exspectationi audientium utilis: stude dicere, non quod libet, sed quod oportet. |
| 2 | Discerne quid loquaris, quid taceas, et in loquendo, et in tacendo peritus esto. |
| 3 | Multum ante delibera, quid dicas, ne revocare non possis. |
| 4 | Fuge casus linguae, lingua tua non te perdat. |