Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 45.
| 1 | Respue sermones impudicos, fuge inhonesta verba, nulla aures tuas sermonum impudicitia subrepat, vanus sermo cito polluit mentem, et facile agitur quod libenter auditur. |
| 2 | Nihil ex ore tuo, quod impedire possit, procedat; nihil quod non expedit sonus vocis erumpat; hoc procedat ex labiis, quod aures non polluat audientis. |
| 3 | Cavenda est verborum obscenitas, fugienda est turpitudo sermonis, sermo vanus vanae conscientiae est index, mores hominis lingua pandit; et qualis sermo ostenditur, talis animus comprobatur; ex abundantia enim cordis os loquitur . |