Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 44.
| 1 | Bonis te adiunge, bonorum consortium appete, bonorum societatem quaere. |
| 2 | Sanctis individue adhaere. |
| 3 | Si fueris socius conversationis, eris et virtutis; qui cum sapientibus graditur, sapiens erit, qui cum stultis, stultus erit, similes enim similibus coniungi solent. |
| 4 | Periculosum est cum malis vitam ducere, perniciosum est cum his qui pravae voluntatis sunt sociari. |
| 5 | Infamiam tibi nutris, si indignis te sociaveris. |
| 6 | Melius est habere malorum odium, quam consortium; sicut multa bona habet communis vita sanctorum, sic plurima mala affert societas malorum; qui enim tetigerit immundum, coinquinabitur ab eo; claude etiam aures tuas, ne audias malum. |