| 1 | Quapropter vita simulationem, vita fictionem, obscuriori veste non simules sanctitatem; qualis haberi vis, talis esto, professionem tuam et habitu et incessu demonstra, sit in ingressu tuo simplicitas, in motu puritas, in gestu gravitas, in incessu honestas, nihil dedecoris, nihil lasciviae, nihil petulantiae, nihil insolentiae, nihil levitatis in incessu tuo appareat; animus enim in corporis habitu apparet, gestus corporis signum est mentis, corporis gestu animus proditur, corporis gestu animi habitus panditur, incessus ergo tuus imaginem levitatis non habeat, incessus tuus alterius oculos non offendat; non praebeas de te aliis spectaculum, non des aliis de te obtrectandi locum, nec te adiungas levibus personis, nec te admisceas vanis: vita malos, cave iniquos, fuge improbos, pelle ignavos a te; fuge turbas hominum, maxime eius aetatis qui ad vitia proni sunt. |