monumenta.ch > Isidorus > 42.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 41. <<<     >>> 43.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 42.

1 Cave autem gloriam popularem, vita admirationem vulgi, desine iactare te in adulantium oculis, non sis circumflatus vento favoris.
2 Contemne favores, contemne laudem popularis favoris; esse magis bonus quam videri stude; non exquiras si quis te extollat, aut si quis contemnat; nec favor te seducat, nec vituperatio frangat; qui laudem non appetit, nec contumeliam sentit; si contemnes laudem, facile et vituperationem reiicies.
3 Non ideo te bonum existimes, si bonus praediceris; in lingua aliena conscientiam tuam interroga; discerne te tuo, non alieno iudicio; neque ex alieno sermone, sed ex tua te mente metire; nemo magis scire poterit quis sis, sicut tu, qui conscius es tui; quid enim prodest, dum malus es, si bonus praediceris? aut quid boni laus pertinet ad te, si aliud es, et aliud esse fingaris?
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.18v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik