| 1 | Levius portabis, si pro quibus infertur intenderis; cum ergo derogatur tibi, tu ora; cum maledicitur tibi, tu benedic maledicenti, benedictionem oppone, irascentem patientia delinire, blandimento iracundiam furentis dissolve. |
| 2 | Vince nequitiam lenitate, vince bonitate malitiam, inimicos pacis omni modestia placa, mala aliorum tuo bono supera, tranquilla mente illatas contumelias porta; aperi tranquillo corde dolorem; iniuriae vulnus, quamvis grave sit, apertum evaporat, valde autem comedit animum vulnus inclusum, quanto enim magis id tegis, tanto maxime auges; aperi ergo hoc gravato animo, et non te excrucia. |