monumenta.ch > Isidorus > 29.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 28. <<<     >>> 30.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 29.

1 Acerba sunt quae cogitata non fuerunt; gravia existunt, in quibus improvisi incurrimus.
2 Improvisa mala graviter feriunt, repentinum malum cito frangit quod provisum non est vehementer affligit.
3 Subita maris tempestas terrorem exsuscitat.
4 Improvisus hostis male perturbat, inopinatus hostis facile opprimit.
5 Omnia repentina graviora existunt.
6 Quae repente accidunt, graviora occurrunt.
7 Et ad bona igitur, et ad mala praepara cor tuum, et bona et mala prout tibi evenerint porta, et adversa et prospera utcunque occurrerint tolera; quodcunque evenerit, mente libera sustine
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.16r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik