monumenta.ch > Isidorus > 42. > 16. > 56. > 37. > 38. > 39. > 73. > 53. > 96. > 59. > 46. > 27. > 34. > 49. > 14. > 67. > 63. > 44. > 23. > 2. > 63. > 75. > 46. > 94. > 78. > 28.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 27. <<<     >>> 29.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 28.

1 Nullus te casus imparatum inveniat, nullus sit casus quem non meditatio tua praeveniat.
2 Propone tibi nihil esse quod non accidere possit, praemeditare contra omnia fortuita, futuras semper commentare miserias.
3 In secundis meditare quo pacto adversa feras; ne aliquid adversum accidat, semper animo cogita.
4 Sapientis est periculi praevidere iacturam.
5 Omnia meditata leviora accidunt, expectata mala tolerabiliter feruntur.
6 Cedit adversus casus consilio; praeexspectata res non admiratur, cum acciderit.
7 Advenientes impetus meditatio frangit.
8 Praecogitatio futuras molestias attenuat, praevisio malorum lenit adventum, inopinatum autem malum fortiter ferit.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.16r