monumenta.ch > Isidorus > 50. > 58. > 15. > 82. > 2. > 92. > 25. > 54. > 13. > 17. > 39. > 18 > 47. > 95. > 19. > 12. > 89. > 31. > 22. > 71. > 62. > 23. > 79. > 45. > 100. > 17. > 26.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 25. <<<     >>> 27.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 26.

1 Timor enim semper emendat, timor expellit peccatum, timor reprimit vitium, timor cautum facit hominem atque sollicitum; ubi vero timor non est, ibi dissolutio vitae est; ubi timor non est, ibi perditio mortis est; ubi timor non est, ibi scelerum abundantia est.
2 In infirmitatibus tuis non contristeris, in languoribus gratias age Deo.
3 Valere te animo magis opta quam corpore, valere magis mente quam carne, adversa corporis remedia animae sunt.
4 Aegritudo carnem vulnerat, mentem curat; languor enim vitia excoquit, languor vires libidinis frangit.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.15v