| 1 | Terra sit tibi incessanter cubile, stratus humus: pulvis es, in pulvere sede; cinis es, in cinere sede semper lugens, semper moerens, semper gemens, semper suspiria cordis emittens; sit compunctio in corde, sint gemitus crebri in pectore; frequenter oculis lacrymae profundantur, ad lacrymas esto paratus; dilige lacrymas, suaves sint tibi lacrymae, delectet te semper planctus et luctus. |
| 2 | Planctum et compunctionem fac tibi semper: planctum et lacrymas nunquam deseras. |
| 3 | Tantum sis promptus ad lamenta quantum fuisti pronus ad culpam; qualis fuit tibi ad peccandum intentio, talis sit ad poenitendum devotio; ita revertere, sicut in profundum recesseras: secundum morbum impertienda est medicina, iuxta vulnus sunt adhibenda medicinae remedia. |
| 4 | Gravia peccata grandia lamenta desiderant. |