Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 23.
| 1 | Qui enim sibi vilis est, ante Deum magnus est; qui sibi displicet, Deo placet; esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Dei. |
| 2 | Tanto enim eris ante Deum pretiosior, quanto fueris in oculis tuis despectior. |
| 3 | Porta quoque verecundiam in vultu de recordatione delicti, porta pudorem in facie de memoria commissi peccati. |
| 4 | Peccati pudore oculos tuos attollere erubesce. |
| 5 | Incede deposita facie, moesto ore, abiecto vultu, perculso corde, lugubri veste, sacco involutus, opertus cilicio corpus: fatiscentes artus cilicium et cinis involvat, squalentia et tabescentia membra saccus operiat, exustum corpus luctuosus habitus tegat. |