| 1 | Superbia angelum deposuit, tumor regna dissolvit, elatio excelsos deiecit, arrogantia sublimes humiliavit, humilitas autem casum nescit, humilitas lapsum non novit, humilitas ruinam nunquam incurrit, nunquam lapsum passa est humilitas. |
| 2 | Cognosce, homo, quia Deus humilis venit, et quia se in forma servi humiliavit, factus obediens usque ad mortem ; ambula sicut et ille ambulavit, sequere eius exemplum, imitare vestigia eius, existe vilis, existe abiectus, existe despectus, displice tibi, despectus esto apud temetipsum. |