monumenta.ch > Isidorus > 42. > 16. > 56. > 37. > 38. > 39. > 73. > 53. > 96. > 59. > 46. > 27. > 34. > 49. > 14. > 67. > 63. > 44. > 23. > 2. > 63. > 75. > 46. > 94. > 78. > 28. > 84. > 67. > 21.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 20. <<<     >>> 22.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 21.

1 Cave autem iactantiam, cave ostentationis appetitum.
2 Cave gloriae inanis studium, non te arroges, non te iactes, non te insolenter extollas.
3 Alas superbiae non extendas, elationis pennas non erigas, nihil de te praesumas, nihil tibi boni tribuas, de iustitiae virtute nulla elatione superbias, de bonis factis non extollaris, de bono opere non glorieris; descende, ut ascendas; humiliare, ut exalteris, ne exaltatus humilieris; qui enim attollitur humiliatur, qui exaltatur deiicitur, qui elevatur prosternitur, qui inflatur alliditur; de excelso gravior casus est, de alto maior ruina est, initium enim peccati superbia.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.14v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik