| 1 | Quapropter praecave otium, non diligas otium, non ducas in otio vitam, fatiga corpus laboribus, exerce operis cuiuslibet studium, quaere tibi opus utile, quo animi infigatur intentio, cum opere vaca lectioni, vaca in lege Dei, vaca in meditatione Scripturarum; habeto in divinis libris frequentiam, assiduitas legendi sit tibi, sit tibi frequens lectio, sit quotidiana legis meditatio. |
| 2 | Lectio vitae demit errorem, lectio a mundi subtrahit vanitate, lectione sensus et intellectio augetur; lectio docet quid caveas, lectio ostendit quo tendas. |
| 3 | Multis proficis, cum legis, si tamen facias quod legis. |
| 4 | Iam etsi caetera bona placent, si et alia grata sunt, si in voluntate sunt, si in voto sunt, si in bonis cunctis animus est intentus, si in bonis cunctis animus est paratus. |