Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 16.
| 1 | Oculi quoque prima tela libidinis; visio prima concupiscentia mulieris, mens enim per oculos capitur. |
| 2 | Aspectus namque amoris iacula mittit, concupiscentiae libidinem nutrit aspectus; mentem illicit, animam titillat, cor vulnerat. |
| 3 | Subtrahe igitur visum, reprime oculos a petulantia, nec eos figas in specie carnis. |
| 4 | Nullam attendas ad concupiscendum; nullam hoc animo inspicias, ut concupiscas; tolle occasionem peccandi, aufer materiam delinquendi. |