Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 15.
| 1 | Abstinentia enim carnem superat, abstinentia luxuriam frenat, libidinis impetum abstinentia frangit, libidinis virtutem abstinentia solvit; sitis et fames carnis luxuriam interimunt, fames et sitis carnis lasciviam superant. |
| 2 | Vino quoque multo gravatur mens. Vinum virus est in animo. |
| 3 | Vino luxuria excitatur. |
| 4 | Vino fomes libidinis enutritur. |
| 5 | Venis vino repletis, luxuria in membris pullulat; pocula quippe instrumenta luxuriae sunt. |
| 6 | Igni enim adiecto fomite magis crescit incendium; adiecta igni materia, plus augetur flamma. |